Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Philippenses 2:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :

2.  implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,

3.  nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,

4.  non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.

5.  Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :

6.  qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :

7.  sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

8.  Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

9.  Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :

Read complete chapter Ad Philippenses 2