Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Philemonem 1:6-16 Vulgata Latina (VULG)

6.  ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.

7.  Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.

8.  Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :

9.  propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :

10.  obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,

11.  qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,

12.  quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :

13.  quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :

14.  sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.

15.  Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :

16.  jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?

Read complete chapter Ad Philemonem 1