Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Philemonem 1:15-25 Vulgata Latina (VULG)

15.  Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :

16.  jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?

17.  Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :

18.  si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.

19.  Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :

20.  ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.

21.  Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.

22.  Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.

23.  Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,

24.  Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.

25.  Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

Read complete chapter Ad Philemonem 1