Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Philemonem 1:12-21 Vulgata Latina (VULG)

12.  quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :

13.  quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :

14.  sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.

15.  Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :

16.  jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?

17.  Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :

18.  si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.

19.  Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :

20.  ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.

21.  Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.

Read complete chapter Ad Philemonem 1