Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Philemonem 1:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,

2.  et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.

3.  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

4.  Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,

5.  audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :

6.  ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.

7.  Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.

8.  Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :

9.  propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :

10.  obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,

Read complete chapter Ad Philemonem 1