Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 9:14-28 Vulgata Latina (VULG)

14.  quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?

15.  Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.

16.  Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.

17.  Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.

18.  Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.

19.  Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,

20.  dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.

21.  Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.

22.  Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.

23.  Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.

24.  Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis :

25.  neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno :

26.  alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.

27.  Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium :

28.  sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.

Read complete chapter Ad Hebræos 9