Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 9:12-22 Vulgata Latina (VULG)

12.  neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.

13.  Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis :

14.  quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?

15.  Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.

16.  Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.

17.  Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.

18.  Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.

19.  Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,

20.  dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.

21.  Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.

22.  Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.

Read complete chapter Ad Hebræos 9