Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 9:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.

2.  Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.

3.  Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum :

4.  aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,

5.  superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.

6.  His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :

Read complete chapter Ad Hebræos 9