Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 8:7-13 Vulgata Latina (VULG)

7.  Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.

8.  Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,

9.  non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.

10.  Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :

11.  et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :

12.  quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.

13.  Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.

Read complete chapter Ad Hebræos 8