Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 8:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,

2.  sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.

3.  Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.

4.  Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera,

5.  qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.

6.  Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

Read complete chapter Ad Hebræos 8