Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 6:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,

2.  baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni.

3.  Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.

4.  Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,

5.  gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,

6.  et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.

7.  Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo :

8.  proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem.

9.  Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur.

10.  Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.

11.  Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem :

Read complete chapter Ad Hebræos 6