Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 5:4-14 Vulgata Latina (VULG)

4.  Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.

5.  Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodie genui te.

6.  Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.

7.  Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.

8.  Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam :

9.  et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ,

10.  appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.

11.  De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.

12.  Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.

13.  Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim est.

14.  Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.

Read complete chapter Ad Hebræos 5