Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 13:8-16 Vulgata Latina (VULG)

8.  Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in sæcula.

9.  Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quæ non profuerunt ambulantibus in eis.

10.  Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.

11.  Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.

12.  Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.

13.  Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.

14.  Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.

15.  Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.

16.  Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus.

Read complete chapter Ad Hebræos 13