Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 13:3-14 Vulgata Latina (VULG)

3.  Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.

4.  Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.

5.  Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam :

6.  ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo.

7.  Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.

8.  Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in sæcula.

9.  Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quæ non profuerunt ambulantibus in eis.

10.  Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.

11.  Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.

12.  Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.

13.  Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.

14.  Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.

Read complete chapter Ad Hebræos 13