Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 13:17-23 Vulgata Latina (VULG)

17.  Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis.

18.  Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.

19.  Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.

20.  Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,

21.  aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.

22.  Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.

23.  Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos.

Read complete chapter Ad Hebræos 13