Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 12:26-29 Vulgata Latina (VULG)

26.  Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.

27.  Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.

28.  Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.

29.  Etenim Deus noster ignis consumens est.

Read complete chapter Ad Hebræos 12