Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 12:17-25 Vulgata Latina (VULG)

17.  scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.

18.  Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,

19.  et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.

20.  Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.

21.  Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus.

22.  Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam,

23.  et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,

24.  et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

25.  Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.

Read complete chapter Ad Hebræos 12