Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 12:1-18 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen :

2.  aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.

3.  Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.

4.  Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes :

5.  et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.

6.  Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.

7.  In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?

8.  quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.

9.  Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?

10.  Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.

11.  Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.

12.  Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,

13.  et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.

14.  Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum :

15.  contemplantes nequis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.

16.  Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua :

17.  scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.

18.  Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,

Read complete chapter Ad Hebræos 12