Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 11:28-39 Vulgata Latina (VULG)

28.  Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.

29.  Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt.

30.  Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.

31.  Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.

32.  Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :

33.  qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,

34.  extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum :

35.  acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.

36.  Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres :

37.  lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti :

38.  quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.

39.  Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,

Read complete chapter Ad Hebræos 11