Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 11:10-25 Vulgata Latina (VULG)

10.  Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.

11.  Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.

12.  Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.

13.  Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.

14.  Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.

15.  Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi :

16.  nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.

17.  Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones :

18.  ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen :

19.  arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit.

20.  Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.

21.  Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus.

22.  Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.

23.  Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.

24.  Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,

25.  magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,

Read complete chapter Ad Hebræos 11