1. Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
2. In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
3. Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.
4. Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
5. Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.