Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 11:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.

2.  In hac enim testimonium consecuti sunt senes.

3.  Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.

4.  Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.

5.  Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

6.  Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

7.  Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.

8.  Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret.

9.  Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.

10.  Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.

11.  Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.

Read complete chapter Ad Hebræos 11