Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 10:2-10 Vulgata Latina (VULG)

2.  alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :

3.  sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.

4.  Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.

5.  Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :

6.  holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.

7.  Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.

8.  Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,

9.  tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.

10.  In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.

Read complete chapter Ad Hebræos 10