Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 10:14-30 Vulgata Latina (VULG)

14.  Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.

15.  Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :

16.  Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :

17.  et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.

18.  Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.

19.  Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,

20.  quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,

21.  et sacerdotem magnum super domum Dei :

22.  accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,

23.  teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),

24.  et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :

25.  non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.

26.  Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,

27.  terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.

28.  Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :

29.  quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?

30.  Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.

Read complete chapter Ad Hebræos 10