Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 10:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :

2.  alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :

3.  sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.

4.  Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.

5.  Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :

6.  holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.

7.  Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.

Read complete chapter Ad Hebræos 10