Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 1:4-14 Vulgata Latina (VULG)

4.  tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.

5.  Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?

6.  Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.

7.  Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

8.  Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.

9.  Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.

10.  Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.

11.  Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :

12.  et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

13.  Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?

14.  Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?

Read complete chapter Ad Hebræos 1