Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Hebræos 1:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :

2.  novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :

3.  qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :

4.  tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.

5.  Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?

6.  Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.

7.  Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

8.  Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.

Read complete chapter Ad Hebræos 1