Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Galatas 6:7-14 Vulgata Latina (VULG)

7.  Nolite errare : Deus non irridetur.

8.  Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.

9.  Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.

10.  Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

11.  Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.

12.  Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.

13.  Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.

14.  Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

Read complete chapter Ad Galatas 6