Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Galatas 6:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.

2.  Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

3.  Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.

4.  Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.

5.  Unusquisque enim onus suum portabit.

6.  Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.

7.  Nolite errare : Deus non irridetur.

8.  Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.

9.  Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.

10.  Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

11.  Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.

12.  Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.

Read complete chapter Ad Galatas 6