Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Galatas 5:5-16 Vulgata Latina (VULG)

5.  Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.

6.  Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.

7.  Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?

8.  persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.

9.  Modicum fermentum totam massam corrumpit.

10.  Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.

11.  Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.

12.  Utinam et abscindantur qui vos conturbant.

13.  Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.

14.  Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.

15.  Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.

16.  Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.

Read complete chapter Ad Galatas 5