4. Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.
5. Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.
6. Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.
7. Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?
8. persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
9. Modicum fermentum totam massam corrumpit.
10. Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
11. Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.
12. Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
13. Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
14. Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.
15. Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.
16. Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
17. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
18. Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.