Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Galatas 5:17-26 Vulgata Latina (VULG)

17.  Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.

18.  Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.

19.  Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,

20.  idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,

21.  invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

22.  Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,

23.  mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.

24.  Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

25.  Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.

26.  Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

Read complete chapter Ad Galatas 5