Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Galatas 5:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.

2.  Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.

3.  Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.

4.  Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.

5.  Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.

6.  Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.

7.  Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?

8.  persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.

9.  Modicum fermentum totam massam corrumpit.

10.  Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.

11.  Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.

12.  Utinam et abscindantur qui vos conturbant.

13.  Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.

Read complete chapter Ad Galatas 5