Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Galatas 4:21-28 Vulgata Latina (VULG)

21.  Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?

22.  Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.

23.  Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :

24.  quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :

25.  Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.

26.  Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.

27.  Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ;erumpe et clama, quæ non parturis :quia multi filii desertæ,magis quam ejus quæ habet virum.

28.  Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.

Read complete chapter Ad Galatas 4