Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Galatas 4:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :

2.  sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre :

3.  ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.

4.  At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,

5.  ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

6.  Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.

7.  Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.

8.  Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.

9.  Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?

10.  Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.

11.  Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.

Read complete chapter Ad Galatas 4