Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Galatas 3:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ?

2.  Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?

3.  sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ?

4.  tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.

5.  Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?

6.  Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :

7.  cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.

Read complete chapter Ad Galatas 3