Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Galatas 2:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.

2.  Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.

3.  Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :

4.  sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.

5.  Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :

6.  ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.

7.  Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis

8.  (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :

Read complete chapter Ad Galatas 2