Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Galatas 1:12-23 Vulgata Latina (VULG)

12.  neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.

13.  Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,

14.  et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.

15.  Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,

16.  ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,

17.  neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :

18.  deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :

19.  alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.

20.  Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.

21.  Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.

22.  Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo :

23.  tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat :

Read complete chapter Ad Galatas 1