Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Galatas 1:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis :

2.  et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.

3.  Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,

4.  qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,

5.  cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.

6.  Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium :

7.  quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.

8.  Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.

9.  Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.

10.  Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.

11.  Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem :

Read complete chapter Ad Galatas 1