Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Ephesios 6:2-16 Vulgata Latina (VULG)

2.  Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :

3.  ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.

4.  Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

5.  Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :

6.  non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,

7.  cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :

8.  scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.

9.  Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.

10.  De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.

11.  Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :

12.  quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.

13.  Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.

14.  State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,

15.  et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,

16.  in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :

Read complete chapter Ad Ephesios 6