Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Ephesios 6:15-24 Vulgata Latina (VULG)

15.  et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,

16.  in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :

17.  et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),

18.  per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :

19.  et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :

20.  pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.

21.  Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :

22.  quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.

23.  Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.

24.  Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.

Read complete chapter Ad Ephesios 6