Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Ephesios 5:9-26 Vulgata Latina (VULG)

9.  fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :

10.  probantes quid sit beneplacitum Deo :

11.  et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

12.  Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.

13.  Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.

14.  Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

15.  Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,

16.  sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

17.  Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.

18.  Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

19.  loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,

20.  gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,

21.  subjecti invicem in timore Christi.

22.  Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino :

23.  quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus.

24.  Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.

25.  Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,

26.  ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,

Read complete chapter Ad Ephesios 5