6. Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.
7. Nolite ergo effici participes eorum.
8. Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :
9. fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :
10. probantes quid sit beneplacitum Deo :
11. et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
12. Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
13. Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.
14. Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
15. Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,
16. sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
17. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
18. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,