Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Ephesios 5:29-33 Vulgata Latina (VULG)

29.  Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :

30.  quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.

31.  Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.

32.  Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.

33.  Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.

Read complete chapter Ad Ephesios 5