Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Ephesios 5:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,

2.  et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

3.  Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :

4.  aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio.

5.  Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.

6.  Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.

7.  Nolite ergo effici participes eorum.

8.  Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :

9.  fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :

10.  probantes quid sit beneplacitum Deo :

11.  et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

12.  Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.

13.  Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.

Read complete chapter Ad Ephesios 5