Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Ephesios 4:4-16 Vulgata Latina (VULG)

4.  Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.

5.  Unus Dominus, una fides, unum baptisma.

6.  Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.

7.  Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.

8.  Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.

9.  Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ?

10.  Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.

11.  Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,

12.  ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi :

13.  donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi :

14.  ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.

15.  Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :

16.  ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.

Read complete chapter Ad Ephesios 4