Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Ephesios 4:22-32 Vulgata Latina (VULG)

22.  deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.

23.  Renovamini autem spiritu mentis vestræ,

24.  et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.

25.  Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.

26.  Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.

27.  Nolite locum dare diabolo :

28.  qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

29.  Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.

30.  Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.

31.  Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.

32.  Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Read complete chapter Ad Ephesios 4