Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Ephesios 4:13-24 Vulgata Latina (VULG)

13.  donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi :

14.  ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.

15.  Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :

16.  ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.

17.  Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,

18.  tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,

19.  qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.

20.  Vos autem non ita didicistis Christum,

21.  si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,

22.  deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.

23.  Renovamini autem spiritu mentis vestræ,

24.  et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.

Read complete chapter Ad Ephesios 4