Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Ephesios 3:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,

2.  si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis :

3.  quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,

4.  prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :

5.  quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,

6.  gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :

7.  cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.

8.  Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,

Read complete chapter Ad Ephesios 3