Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Ephesios 2:9-22 Vulgata Latina (VULG)

9.  non ex operibus, ut ne quis glorietur.

10.  Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.

11.  Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta :

12.  quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.

13.  Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

14.  Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,

15.  legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem :

16.  et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.

17.  Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.

18.  Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

19.  Ergo jam non estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,

20.  superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu :

21.  in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,

22.  in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

Read complete chapter Ad Ephesios 2